Liber Numeri*

Caput 16: Versus 48

Et stans inter.GREG.Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde:Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuoPsal. 87..ISID.Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo coelo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam pertulit mortem.Et plaga cessavit.ORIG.Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria.Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait:Habentes thesaurum istum in vasis fictilibusII Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiae per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiae et scientiae Dei.
(* Traductions européennes)